The Bible Software
bible.softwareRomanosRomanos 7 › Romanos 7:19

Romanos 7:19

Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. + 7.19 Non enim quod volo. Bonum perficere non invenio, quia nec bonum illud quod volo. A parte a qua minus videretur ostendit, sed econtrario malum, quia etiam illud quod nolo, etc. Vel, non invenio bonum, quia non est ibi. Multi enim stulti non inveniunt bonum in aliqua re, quod tamen est ibi. AUG. Aliud est non concupiscere, aliud post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the good that I would I do not: but the evil which I would not, that I do.

In Context

18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. + 7.18 Nam velle. Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. Velle. Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. Velle. AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. Perficere. Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.

20Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. + 7.20 Si autem, etc. Concludit superiorem sententiam: ergo ego non operor illud, scilicet malum, ex quo prior quæstio concluditur, scilicet quod consentit legi Dei. Sed quod habitat in me peccatum. Pressus peccato ejus voluntatem facit quod tamen est vitio hominis. Hoc dicit, ut notet de quantis Deus hominem eruit.

Read all of Romanos 7

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romanos 7:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romanos 7:18Romanos 7Romanos 7:20 →