The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:18

Romans 7:18

Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. + 7.18 Nam velle. Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. Velle. Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. Velle. AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. Perficere. Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I know that in me (that is, in my flesh,) dwelleth no good thing: for to will is present with me; but how to perform that which is good I find not.

In Context

17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. + 7.17 Nunc autem. Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. Non ego. Libera est mens, caro captiva. Habitat, etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. Sed quod habitat in me. Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.

19Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. + 7.19 Non enim quod volo. Bonum perficere non invenio, quia nec bonum illud quod volo. A parte a qua minus videretur ostendit, sed econtrario malum, quia etiam illud quod nolo, etc. Vel, non invenio bonum, quia non est ibi. Multi enim stulti non inveniunt bonum in aliqua re, quod tamen est ibi. AUG. Aliud est non concupiscere, aliud post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria?

Read all of Romans 7

Cross References

Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

Psalms 119:5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar; + 119.5 Heu mihi. CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: Hei mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar. ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:17Romans 7Romans 7:19 →