The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:20

Romans 7:20

Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. + 7.20 Si autem, etc. Concludit superiorem sententiam: ergo ego non operor illud, scilicet malum, ex quo prior quæstio concluditur, scilicet quod consentit legi Dei. Sed quod habitat in me peccatum. Pressus peccato ejus voluntatem facit quod tamen est vitio hominis. Hoc dicit, ut notet de quantis Deus hominem eruit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now if I do that I would not, it is no more I that do it, but sin that dwelleth in me.

In Context

19Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. + 7.19 Non enim quod volo. Bonum perficere non invenio, quia nec bonum illud quod volo. A parte a qua minus videretur ostendit, sed econtrario malum, quia etiam illud quod nolo, etc. Vel, non invenio bonum, quia non est ibi. Multi enim stulti non inveniunt bonum in aliqua re, quod tamen est ibi. AUG. Aliud est non concupiscere, aliud post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria?

21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: + 7.21 Invenio igitur. Dixerat legem bonam, naturam bonam quæ idem vult et ei consentit: hic adjungit bonam legem bonæ naturæ adjutricem; et tamen exterior homo conjuncta illa duo vincit: ut homo per neutrum posse evadere videns, obnoxius sit gratiæ. Volenti. Tantum: quia perficere non possum, quia malum rationi prope est, insidians in carne est quasi ad januas animæ, et aliud cogit facere, quam vult homo et lex.

Read all of Romans 7

Cross References

Romans 7:17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. + 7.17 Nunc autem. Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. Non ego. Libera est mens, caro captiva. Habitat, etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. Sed quod habitat in me. Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:19Romans 7Romans 7:21 →