Romans 8:23
Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. + 8.23 Non solum, etc. AUG. Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis præter corpus, exceptis corporis molestiis. Non solum. AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. Non solum ipsa quæ tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia. Primitias spiritus. Id est, quorum jam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi. Adoptionem. Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 21:28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. + 21.28 His autem fieri incipientibus. Id est, cum plagæ crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quæritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.
Romans 7:24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? + 7.24 Infelix. Non in mente, sed in carne. Quis me liberabit? Liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit.
Romans 8:19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. + 8.19 Nam exspectatio creaturæ. Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quæ nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, nam exspectatio, etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet.
2 Corinthians 5:2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: + 5.2 Nam. Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc, id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus. Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui, etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.
Galatians 5:5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. + 5.5 Nos enim. Qui in lege confidit, amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide justitia, et spes, id est, externa beatitudo: et hoc facimus per spiritum, qui non potest falli aut fallere. Spem justitiæ. Id est, quam sperat justitia, scilicet vitam æternam, vel, quæ speratur ipsa justitia. Fides enim esuriens et sitiens justitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes justitiæ est Christus, ex quo speratur justitia ipsa.
Ephesians 1:14qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.