Romans 8:3
Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, + 8.3 Nam quod impossibile. Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit. Per carnem. Per carnalitatem, quæ rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litteræ per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis. Filium suum mittens. AUG. Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit. In similitudinem, etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pœna ergo similis nostræ, non in qualitate peccati. Et de peccato. ORIG. Hoc est: Per hostiam carnis suæ quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua. Damnavit. Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adæ damnavit, id est debilitavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:9Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
John 9:24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
Romans 3:20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. + 3.20 Quia ex operibus. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis, etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro, etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.
Romans 7:5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. + 7.5 Cum enim essemus. Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.
Romans 9:3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, + 9.3 Pro fratribus. Judæis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., usque ad: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus I Tim. 2..