Romans 7:5
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. + 7.5 Cum enim essemus. Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 15:19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: + 15.19 De corde, etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.
Romans 1:26Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. + 1.26 Passiones. Id est voluptates quæ, etsi delectent, sunt passiones tamen, naturæ non nominandæ. Naturalem usum. AUG., lib. III cont. Jul. Pelag., c. 20. Putas Juliane Apostolum ex hoc laudasse libidinem, etc., usque ad contra naturam est et flagitiosum.
Romans 4:15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. + 4.15 Lex iram operatur. Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus pœnis iram operaretur, quia prævaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens: Ubi enim, etc. ORIG. Ostendit quod prævaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere prævaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et prævaricatio non sit, at non e converso. Nec prævaricatio. Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem præteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, prævaricatores autem dici non possunt.
Romans 6:13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.
Romans 6:21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. + 6.21 Quem ergo fructum. Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. Erubescitis. Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Finis illorum, etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.
Romans 7:7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. + 7.7 Quid ergo dicemus. Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit. Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi, et Nesciebam, non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam. Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam. Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam. In sua persona generalem agit causam.