Romans 8:4
ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. + 8.4 Ut justificatio. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 2:26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? + 2.26 Nonne. Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum?
Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..
Colossians 1:22nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: + 1.22 Reconciliavit in corpore. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere.
1 John 3:2Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. + 3.2 Filii Dei sumus. Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus. Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus. Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.
Revelation 14:5et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.