The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:11

Romans 9:11

Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), + 9.11 Cum enim nondum nati. Rebecca habuit promissionem hanc: Major serviet minori, id est Esau, persequendo Jacob, ei proficiet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

(For the children being not yet born, neither having done any good or evil, that the purpose of God according to election might stand, not of works, but of him that calleth;)

In Context

10Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. + 9.10 Non solum autem illa. Sara habuit promissionem, sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios ex uno concubitu Isaac patris nostri. Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis, sed patris, id est institutoris nostri, quem imitemur, si volumus esse filii Dei. Promissio facta Saræ ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista autem promissio facta Rebeccæ, ostendit quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligutur, sed sola gratia.

12non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, + 9.12 Non ex operibus. Futuris quæ bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia vel subtracta. AUG. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, etc., usque ad quomodo enim futura dicuntur, quæ nulla erunt?

Read all of Romans 9

Cross References

Isaiah 14:24[Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, + 14.24 Juravit Dominus. Hucusque de Babylone et regibus, etc., usque ad et hoc in terra Juda et in montibus ejus, sicut Dominus prædixerat.

Isaiah 23:9Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. + 23.9 Ad ignominiam deduceret, etc. Non Dominus ignominiæ auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum, non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.

Jeremiah 51:29Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

Ephesians 1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. + 1.4 Sicut elegit, etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.

Ephesians 2:3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: + 2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:10Romans 9Romans 9:12 →