Romans 9:13
sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. + 9.13 Major serviet minori. Hoc ad litteram: quia Idumæi qui de Esau (qui et Edom dicitur), subditi fuerunt filiis Isræl; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judæorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori Christiano esset serviturus. Jacob dilexi, etc. In Jacob nihil invenit amandum, nisi misericordiæ suæ donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quo modo hoc recte, cum nihil egissent? Quia res est stupenda, sibi objicit: Quid ergo dicemus? Ex misericordia, est velle et currere; quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est perditio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As it is written, Jacob have I loved, but Esau have I hated.
In Context
Cross References
Genesis 29:31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
Deuteronomy 21:15Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus, + 21.15 Si habuerit homo uxores duas, etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judæorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectæ præferre filio odiosæ, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus præferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogæ. Agnoscit odiosæ primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogæ filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium prædicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus. Unam dilectam. Animalitatem, quæ dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo mœrore afficit. Alteram odiosam. Rationalitatem, quæ non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.
Malachi 1:2Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus: et dilexi Jacob,
Luke 14:26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. + 14.26 Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.