The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:24

Romans 9:24

Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Even us, whom he hath called, not of the Jews only, but also of the Gentiles?

In Context

23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. + 9.23 Ut ostenderet. Quasi dicat: Ad hoc patitur malos, et præostendit iram, et ad notitiam sui trahit, ut ostenderet in vasa misericordiæ, id est in electis per misericordiam, divitias gloriæ, id est quam dives, et quam magna sit et gloriosa misericordia; ob hoc tot bona dat malis, ut convincat eos juste damnari, ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.

25sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. + 9.25 Sicut in Osee. Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.

Read all of Romans 9

Cross References

Acts 15:14Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

Romans 3:29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

Romans 11:11Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. + 11.11 Dico ergo, Nunquid. Quia dico excæcatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat. Nunquid sic offenderunt, ut caderent? AUG. Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant. Salus. Dum divisi per mundum in testimonium sunt non fictas de Christo esse prophetias. Ut illos æmulentur. Potest sic accipi: ut Judæi imitentur gentiles in bono. Hoc sæpe factum est, et plenius fiet in fine sæculi, quando Judæi Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judæos æmulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei æmulatione circa opera Judæorum mala moveantur.

1 Corinthians 1:9Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:23Romans 9Romans 9:25 →