The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:29

Romans 3:29

An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Is he the God of the Jews only? is he not also of the Gentiles? Yes, of the Gentiles also:

In Context

28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. + 3.28 Justificari hominem. Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Sine operibus. Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est Jac. 2.; et ipse Paulus: Si habuero omnem fidem I Cor. 13., etc. Per fidem. AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur.

30quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.

Read all of Romans 3

Cross References

Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1

Isaiah 54:5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.

Jeremiah 31:33Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

Zechariah 2:11Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:28Romans 3Romans 3:30 →