Ruth 1:8
dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum. + 1.8 Ite in domum. Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt I Joan. 4.. Possunt hæc synagogæ convenire, quæ retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effœtandi: Revertimini, filiæ meæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 1:5et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. + 1.5 Mortui sunt. Post perfectionem pii laboris, scilicet de exsilio hujus mundi ad cœlestia regna migraverunt, ut expleto mandato Decalogi acciperent denarium beatitudinis.
Ruth 3:10Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
Luke 14:25Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: + 14.25 Ibant autem turbæ, etc. Turbæ quæ sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad cœnam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, præcedentem ad æternæ pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.
Ephesians 6:2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: + 6.2 Primum. Scilicet inter mandata quæ sunt ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque præcepta charitatis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum præceptum Dei tres chordæ pertinent, id est, tria mandata, quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero præceptum, scilicet proximi, septem chordæ, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia sunt in prima tabula. Et alia septem ad proximum, in secunda tabula scripta erant. Inter quæ hoc merito primum est, quia, sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario. Cujus mandati additur promissio quod non in aliis est.
Colossians 3:18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
2 Timothy 1:16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: