bible.software › Ruth › Ruth 1 › Ruth 1:7
Ruth 1:7
Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda, + 1.7 Egressa est, etc., utraque. Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetæ tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianæ religionis: quæ Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quærens panem, qui de cœlo descendit Psal. 36..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore she went forth out of the place where she was, and her two daughters in law with her; and they went on the way to return unto the land of Judah.
In Context
6Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
8dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum. + 1.8 Ite in domum. Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt I Joan. 4.. Possunt hæc synagogæ convenire, quæ retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effœtandi: Revertimini, filiæ meæ.
Read all of Ruth 1
Cross References
Ruth 1:10et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.
2 Kings 8:3Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
This Verse In Other Editions
Study Ruth 1:7