Colossenes 3:18
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wives, submit yourselves unto your own husbands, as it is fit in the Lord.
In Context
19Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Cross References
Genesis 3:16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. + 3.16 Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.
Acts 5:29Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
1 Corinthians 14:34Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
Ephesians 5:22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: + 5.22 Mulieres. Hucusque communiter de moribus egit, nunc quædam singulis ordinibus suadet.
Titus 2:4ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, + 2.4 Ut viros suos. Quos naturali affectu naturaliter diligunt, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant, quam exigant.