The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 2 › Ruth 2:10

Ruth 2:10

Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? + 2.10 Quæ cadens in faciem. Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then she fell on her face, and bowed herself to the ground, and said unto him, Why have I found grace in thine eyes, that thou shouldest take knowledge of me, seeing I am a stranger?

In Context

9et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt.

11Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.

Read all of Ruth 2

Cross References

Genesis 18:2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. + 18.2 Tres viri. Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus prædicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. Tres vidit, et unum adoravit, Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum præstolabatur. Unde: Abraham vidit diem meum et gavisus est Joan. 8. Prævidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant. Quos cum vidisset. GREG., lib. IX Moral., c. 51 Moraliter. Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimæ januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Ibid., lib. 28, c. 4. Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, nisi corpus ex ære assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex cœlesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat.

Ruth 2:2Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quæ fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea.

Ruth 2:19Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.

2 Samuel 7:18Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque?

2 Samuel 19:28Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem?

Matthew 15:22Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. + 15.22 Clamavit, etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fœdata conscientia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 2:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 2:9Ruth 2Ruth 2:11 →