Ruth 2:11
Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 1:14Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ: + 1.14 Elevata. Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhæret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quæ ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.
Ruth 3:10Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
Psalms 37:5quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. + 37.5 Supergressæ sunt. AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. 1
Luke 5:11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Luke 14:33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. + 14.33 Sic ergo, etc. Infert a præmissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest ædificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non præmittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.
Hebrews 11:8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. + 11.8 Fide qui vivit. Hic ad patres Judæorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. Obedivit, Deo dicenti sibi: «Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldæorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.