The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 3 › Ruth 3:12

Ruth 3:12

Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. + 3.12 Sed est alius me propinquior. Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: Qui habet sponsam sponsus est, etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogæ quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now it is true that I am thy near kinsman: howbeit there is a kinsman nearer than I.

In Context

11Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.

13Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.

Read all of Ruth 3

Cross References

Ruth 4:1Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. + 4.1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.

Matthew 7:12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. + 7.12 Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque, etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 3:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 3:11Ruth 3Ruth 3:13 →