Ruth 4:1
Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. + 4.1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.
Cross References
Genesis 19:1Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, + 19.1 Veneruntque duo angeli, etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahæ apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere, quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiæ. Qui cum vidisset, etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahæ apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturæ et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Glossa Græca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
Deuteronomy 21:19apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
Ruth 3:12Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. + 3.12 Sed est alius me propinquior. Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: Qui habet sponsam sponsus est, etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogæ quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.
Job 31:21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: + 31.21 Si levavi super pusillum. Ibid. Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat.
Amos 5:10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.