Ruth 3:14
Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. + 3.14 Surrexit itaque antequam. Quia antequam Judæi doctrina legis imbuti naturæ suæ jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiæ suæ somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
1 Corinthians 10:32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: + 10.32 Ecclesiæ Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.
1 Thessalonians 5:22Ab omni specie mala abstinete vos.