Ruth 4:14
Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:27dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
Ruth 4:21Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
Psalms 103:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1
Matthew 1:5Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. + 1.5 Salmon autem genuit Booz. Christus est Salmon, id est, sensibilis, quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, fames, vel beatitudo, vel impetus: quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinæ philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quæ nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judæ sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quæ principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est præsens sæculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis prædicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant, et novissima mors destruatur. Booz autem. Booz Christus de quo dicitur: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet Isa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus Ex Ruth. Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiæ: Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ Isa. 16.. Per hanc semen Abrahæ ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat. Ruth significat Ecclesiam quæ est de Moab, id est de gentibus, quæ ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahæ: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, quia nihil ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Ruth videns vel festinans; quia Ecclesia puro corde Deum videt quæ festinat ad bravium supernæ visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione. Jesse autem. Pater David sæpius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: Egredietur virga de radice Jesse Isa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni Gen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit. Regem. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et cæteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.
Romans 12:15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
1 Thessalonians 5:18In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. + 5.18 In Christo. Est ostensa voluntas Dei, quia hæc fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit. Spiritum nolite. Quia voluntas Dei est facere hæc omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiæ, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate, id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete. Spiritum nolite exstinguere, id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus.