The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 4 › Ruth 4:5

Ruth 4:5

Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. + 4.5 Ut suscites. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiæ in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: Videntes filii Dei, etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus. Et alibi: Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est. Cedit quoque lex Evangelio: Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said Boaz, What day thou buyest the field of the hand of Naomi, thou must buy it also of Ruth the Moabitess, the wife of the dead, to raise up the name of the dead upon his inheritance.

In Context

4quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.

6Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.

Read all of Ruth 4

Cross References

Genesis 38:8Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

Ruth 3:12Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. + 3.12 Sed est alius me propinquior. Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: Qui habet sponsam sponsus est, etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogæ quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.

Matthew 22:24dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 4:4Ruth 4Ruth 4:6 →