The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 4 › Ruth 4:6

Ruth 4:6

Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the kinsman said, I cannot redeem it for myself, lest I mar mine own inheritance: redeem thou my right to thyself; for I cannot redeem it.

In Context

5Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. + 4.5 Ut suscites. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiæ in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: Videntes filii Dei, etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus. Et alibi: Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est. Cedit quoque lex Evangelio: Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.

7Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël.

Read all of Ruth 4

Cross References

Genesis 38:8Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

Deuteronomy 25:8Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere:

Ruth 2:20Cui respondit Noëmi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo. + 2.20 Propinquus. Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis Psal. 142..

Ruth 3:13Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 4:5Ruth 4Ruth 4:7 →