bible.software › Ruth › Ruth 4 › Ruth 4:8
Ruth 4:8
Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. + 4.8 Solvere. Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore the kinsman said unto Boaz, Buy it for thee. So he drew off his shoe.
In Context
7Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël.
9At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi; + 4.9 Testes. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quæ priores et posteriores habuerunt sancti.
Read all of Ruth 4
This Verse In Other Editions
Study Ruth 4:8