The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 4 › Ruth 4:7

Ruth 4:7

Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now this was the manner in former time in Israel concerning redeeming and concerning changing, for to confirm all things; a man plucked off his shoe, and gave it to his neighbour: and this was a testimony in Israel.

In Context

6Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.

8Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. + 4.8 Solvere. Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus

Read all of Ruth 4

Cross References

Deuteronomy 25:9accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. + 25.9 Calceamentum. De quo dicitur: Catceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. De pede, id est mercede prædicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis præcedentium patrum muniti gressus prædicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 4:6Ruth 4Ruth 4:8 →