bible.software › Ruth › Ruth 4 › Ruth 4:9
Ruth 4:9
At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi; + 4.9 Testes. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quæ priores et posteriores habuerunt sancti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Boaz said unto the elders, and unto all the people, Ye are witnesses this day, that I have bought all that was Elimelech’s, and all that was Chilion’s and Mahlon’s, of the hand of Naomi.
In Context
8Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. + 4.8 Solvere. Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus
10et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
Read all of Ruth 4
Cross References
Genesis 23:11Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum.
Jeremiah 32:10Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
This Verse In Other Editions
Study Ruth 4:9