The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:6

Canticum Canticorum 2:6

Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. + 2.6 Læva ejus. Noli aliunde capiti requiem quærere; si enim lævam ejus habueris, omnia tibi, quæ mea sunt tribuentur. Læva ejus sub capite meo. Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quæ et ad subsidium peregrinationis dat Deus: dextera amplexabitur, cum post hanc vitam cœlestia præmia accipiemus. Læva id est, præsens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, est sub capite ad consolationem data: et dextera, id est æterna vita amplexabitur, sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam adjuvant in hoc loco peregrinationis, et æternorum promissio amplius delectat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His left hand is under my head, and his right hand doth embrace me.

In Context

5Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. + 2.5 Fulcite. Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut præ nimio amore vel pœnis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quæ adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite, ut et præsens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Langueo.

7Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. + 2.7 Adjuro. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiæ et cujuslibet fidelis animæ pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Per capreas. Id est, si velitis esse comparabiles capreis, vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quæ medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreæ et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illæsi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suæ supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illæsi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. Ne suscitetis. GREG. Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum pœnam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores cœlestibus intentos inquietare præsumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter præcipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.

Read all of Canticum Canticorum 2

Cross References

Proverbs 4:8Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.

Song of Solomon 8:3Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. + 8.3 Læva. Id est mysterium incarnationis, et dona quæ dat in præsenti, erit sub capite: quia per ea sustentata in præsenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum eo dormit; et dextera: id est futura bona, id est plena ipsius visio, amplexabitur me, id est, ita undique circumdabit, ut nullus turbo miseriæ possit intervenire.

Isaiah 62:4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. + 62.4 Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.

Zephaniah 3:17Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.

Ephesians 5:25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 2:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 2:5Canticum Canticorum 2Canticum Canticorum 2:7 →