Canticum Canticorum 8:3
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. + 8.3 Læva. Id est mysterium incarnationis, et dona quæ dat in præsenti, erit sub capite: quia per ea sustentata in præsenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum eo dormit; et dextera: id est futura bona, id est plena ipsius visio, amplexabitur me, id est, ita undique circumdabit, ut nullus turbo miseriæ possit intervenire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His left hand should be under my head, and his right hand should embrace me.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 8
Cross References
Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..
Isaiah 62:4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. + 62.4 Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.