bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:8
Canticum Canticorum 2:8
Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. + 2.8 Vox dilecti mei. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad cœlum animo, aliquam suavitatem futuræ beatitudinis prægusto, etiam in hoc præsenti. Saliens in montibus. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitæ conversationem imitatur. Saltum fecit de cœlo in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles. In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiæ conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit, quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit: quia hæc dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The voice of my beloved! behold, he cometh leaping upon the mountains, skipping upon the hills.
In Context
7Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. + 2.7 Adjuro. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiæ et cujuslibet fidelis animæ pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Per capreas. Id est, si velitis esse comparabiles capreis, vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quæ medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreæ et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illæsi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suæ supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illæsi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. Ne suscitetis. GREG. Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum pœnam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores cœlestibus intentos inquietare præsumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter præcipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.
9Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. + 2.9 Similis. Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Similis. Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur capreæ; in varietate virtutum et miraculorum hinnulo. Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativæ vitæ sublimitas est expressa, restat activæ vitæ, quæ omni Ecclesiæ communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. En ipse stat, etc. Post parietem. Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nos suæ inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda cœlestia provocet, recte subjungitur: En dilectus meus loquitur mihi, qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meæ quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Post parietem. Moraliter si feceris ædificationem tuam, Deus veniet post parietem tuum, prospiciens per fenestras, id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Ecce mors ascendit per fenestras nostras Jer. 9.; per retia. Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Per fenestras. Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per cancellos, id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.
Read all of Canticum Canticorum 2
Cross References
2 Samuel 6:16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. + 6.16 Cumque intrasset arcam. ID. Cunctis exsultantibus et ad arcis cœlestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuæ mortis exspectant.
Song of Solomon 5:2Sponsa Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. + 5.2 Ego dormio. Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura prædicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiæ, quæ est in hoc præsenti sæculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judæi intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: Ego dormio. Aperi mihi, soror mea, etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, soror mea; accessu meo, proxima mea; de spiritu meo, columba mea; de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, perfecta mea. Caput meum. Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excæcatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Cincinni mei. Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhærentes: sunt pleni guttis noctium, id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interpolare interponere.
Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?
Isaiah 49:11Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.
Luke 3:4sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus: + 3.4 Vox clamantis. Vox, quia prænuntius verbi. In deserto. Quia desertæ et destitutæ Judææ solatium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet. Parate viam Domini, etc. Qui fidem et bona opera prædicat, quid aliud quam venienti Domino? ad corda audientium viam parat, ut hæc vis gratiæ illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas cogitationes in animo per sermonem prædicationis format.
This Verse In Other Editions
Study Canticum Canticorum 2:8