bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 3 › Canticum Canticorum 3:9
Canticum Canticorum 3:9
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; + 3.9 Ferculum. Non solum per hoc, quod et in præsenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino, et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa gentibus: sed etiam per hoc, quod de nobis fecit quoddam ferculum, id est quod de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur. Vel ita: Pacificus, ad cujus lectulum propero, ita munivit me: et hoc fecit per ferculum, id est per apostolos, per quos, sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram misit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
King Solomon made himself a chariot of the wood of Lebanon.
In Context
8omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. + 3.8 Omnes tenentes gladios. Qui indesinenter habent verbum Dei in promptu, et ad resecanda superflua et in se et in subditis, et ad repellendos hostes et conculcandos. Omnes tenentes gladios. Verbum Dei tenent, et periti sunt qualiter utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando. Ad bella doctissimi. Quia tot millibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt. Propter timores. Ne insidiæ tentatoris; si eos securos inermesque repererint sternant: et ne eis expugnatis lectulus quem custodire debuerunt, fœdetur, scilicet, ne præsens pax Ecclesiæ violetur, et sic futura beatitudo amittatur.
10columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. + 3.10 Reclinatorium aureum. Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel reclinatorium facit in ferculo, cum spem perpetuæ quietis fidelibus promittit. Aureum, quia requiem suæ visionis gloria coruscam præparat. Ascensum purpureum. Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel, ipsæ virtutes, sunt ascensus, quæ sunt vera purpura: quibus decorantur animæ fideles. Vel, ipse Christus ascensus, per quem et in Ecclesiam et in cœlum intratur. Purpureus, quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicæ passionis imbutus. Media charitate constravit. Vel charitate, qua pro nobis passus est. Media, id est, Ecclesiæ corda, instar strati paravit, ubi fideles animæ molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: Propter filias Jerusalem. Propter animas cœlestium desiderio æstuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit. Media GREG. Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum propter filias Jerusalem, quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiæ, quæ per charitatem a Dei ædificio non alienæ sunt.
Read all of Canticum Canticorum 3
Cross References
2 Samuel 23:5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. + 23.5 Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.
Revelation 14:6Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: + 14.6 Et vidi. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiæ ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut ab alia declinent. Alterum angelum. Id est prædicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium cœli. Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium æternum. Id est prædicationem æternam promittentem, et sui observatores ad æternitatem ducentem.
This Verse In Other Editions
Study Canticum Canticorum 3:9