The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 3 › Canticum Canticorum 3:10

Canticum Canticorum 3:10

columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. + 3.10 Reclinatorium aureum. Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel reclinatorium facit in ferculo, cum spem perpetuæ quietis fidelibus promittit. Aureum, quia requiem suæ visionis gloria coruscam præparat. Ascensum purpureum. Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel, ipsæ virtutes, sunt ascensus, quæ sunt vera purpura: quibus decorantur animæ fideles. Vel, ipse Christus ascensus, per quem et in Ecclesiam et in cœlum intratur. Purpureus, quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicæ passionis imbutus. Media charitate constravit. Vel charitate, qua pro nobis passus est. Media, id est, Ecclesiæ corda, instar strati paravit, ubi fideles animæ molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: Propter filias Jerusalem. Propter animas cœlestium desiderio æstuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit. Media GREG. Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum propter filias Jerusalem, quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiæ, quæ per charitatem a Dei ædificio non alienæ sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He made the pillars thereof of silver, the bottom thereof of gold, the covering of it of purple, the midst thereof being paved with love, for the daughters of Jerusalem.

In Context

9Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; + 3.9 Ferculum. Non solum per hoc, quod et in præsenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino, et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa gentibus: sed etiam per hoc, quod de nobis fecit quoddam ferculum, id est quod de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur. Vel ita: Pacificus, ad cujus lectulum propero, ita munivit me: et hoc fecit per ferculum, id est per apostolos, per quos, sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram misit.

11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.] + 3.11 Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.

Read all of Canticum Canticorum 3

Cross References

Song of Solomon 1:5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. + 1.5 Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis. GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.

Ephesians 3:18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: + 3.18 Cum omnibus sanctis. Hæc est communio cœlestis reipublicæ. Hi non sua quærunt, sed quæ Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Quæ sit latitudo. Charitatis, quæ usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Et sublimitas. Charitatis. Hæc est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in præmium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hæc non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum præmium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et profundum. Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quæ scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hæc latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam æternam facit, quæ illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et hæc est profundum.

Revelation 1:5et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, + 1.5 Testis fidelis. Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse esset redempturus Isræl Luc. 24.. Primogenitus mortuorum. Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps regum terræ. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 3:9Canticum Canticorum 3Canticum Canticorum 3:11 →