The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 5 › Canticum Canticorum 5:3

Canticum Canticorum 5:3

Sponsa Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? + 5.3 Exspoliavi me. Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur hæc vita, respondet: Exspoliavi me. Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum. GREG. Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus æterna prædicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have put off my coat; how shall I put it on? I have washed my feet; how shall I defile them?

In Context

2Sponsa Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. + 5.2 Ego dormio. Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura prædicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiæ, quæ est in hoc præsenti sæculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judæi intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: Ego dormio. Aperi mihi, soror mea, etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, soror mea; accessu meo, proxima mea; de spiritu meo, columba mea; de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, perfecta mea. Caput meum. Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excæcatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Cincinni mei. Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhærentes: sunt pleni guttis noctium, id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interpolare interponere.

4Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. + 5.4 Dilectus meus. Ecclesia timente casum, quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maximo amore vult cognosci, apte subditur: Dilectus meus, quasi: Pertimesco quidem sæculi conversationem; sed intelligo, quod charitas operit multitudinem peccatorum; et confido in dilecti mei auxilio, a quo jam sunt compuncta corda eorum. Manum suam. Operantem compunctionem, vel, ad memoriam nostram reduxit operationem, quam operatus est in nobis, quia nullius egens, de sinu patris egrediens, in terra pro nobis conversari voluit. Manum suam mittit, cum virtute sua animum per subtilem intellectum pulsat. Et venter. Potest per ventrem intelligi mollities et fragilitas illorum qui prædicationis officium suscipiunt, quia se minus idoneos recognoscunt, et timent. Venter. Id est molles et fluxa pars inter nos; vel, ventris nomine cor designatur, qui sicut cibi in ventre, ita cogitationes in corde excoquuntur. Cor contremiscit, si facere recusat pro proximis, quod Deus fecit pro inimicis. Et venter intremiscit, quia infirmitas gaudens de cœlesti intellectu in sua exsultatione turbatur, et timet ne perdat, quod tenere nescit.

Read all of Canticum Canticorum 5

Cross References

Proverbs 3:28Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. + 3.28 Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo. Non solum de eleemosynis, sed de omnibus mandatis Christi, qui ait: Vos amici mei estis, si feceritis Joan. 15., etc.

Proverbs 22:13Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum. + 22.13 Dicet piger, ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis.

Matthew 26:38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. + 26.38 Tristis. Anima est quæ timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens: Animam meam ponam pro te: quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quæ corporis sunt. Usque ad mortem. HIL. Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium.

Romans 7:22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: + 7.22 Secundum interiorem. AMB. Quia caro ex Adam traducitur peccatum in se habet, si anima traduceretur, et in ipsa habitaret peccatum: quia anima Adæ peccavit, si vero anima peccatum in se haberet, homo non se cognosceret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 5:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 5:2Canticum Canticorum 5Canticum Canticorum 5:4 →