Proverbs 3:28
Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. + 3.28 Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo. Non solum de eleemosynis, sed de omnibus mandatis Christi, qui ait: Vos amici mei estis, si feceritis Joan. 15., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
Cross References
Leviticus 19:13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. + 19.13 Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.
Proverbs 27:1[Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. + 27.1 Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.
Ecclesiastes 11:6Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.] + 11.6 Mane semina semen tuum, etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.
2 Corinthians 8:11nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
1 Timothy 6:18bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,