The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:22

Romans 7:22

condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: + 7.22 Secundum interiorem. AMB. Quia caro ex Adam traducitur peccatum in se habet, si anima traduceretur, et in ipsa habitaret peccatum: quia anima Adæ peccavit, si vero anima peccatum in se haberet, homo non se cognosceret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I delight in the law of God after the inward man:

In Context

21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: + 7.21 Invenio igitur. Dixerat legem bonam, naturam bonam quæ idem vult et ei consentit: hic adjungit bonam legem bonæ naturæ adjutricem; et tamen exterior homo conjuncta illa duo vincit: ut homo per neutrum posse evadere videns, obnoxius sit gratiæ. Volenti. Tantum: quia perficere non possum, quia malum rationi prope est, insidians in carne est quasi ad januas animæ, et aliud cogit facere, quam vult homo et lex.

23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. + 7.23 Video autem. AUG. Ad corpus mortis pertinet, ut lex membrorum repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat, cum non obeditur desideriis ejus. Legem in membris. Recte fomes peccati lex dicitur: quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. Captivum. Ex carne, ex parte: quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur: mens non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum: quid inde sperandum?

Read all of Romans 7

Cross References

Leviticus 13:39intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

Psalms 1:2sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. + 1.2 Sed in lege. AUG. CASS. Hic ostenditur plenus omni bono in se. AUG. Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo. In lege. Ibid. Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus. Ibid. AMBR. Aliud est lex quæ scribitur servienti, aliud quæ mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris. Voluntas. CASS. Ut non sit tædium laboris, nec otiosa, sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege; rationis, in lege; divinitatis, supra legem. 1

Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:21Romans 7Romans 7:23 →