Canticum Canticorum 6:4
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. + 6.4 Averte oculos tuos a me. Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiæ discerneres: sed tamen in tempore tuæ peregrinationis ne quæras me perfecte cognoscere. Non enim videbit me homo et vivet Exod. 33.. Ne quæras in via præmium, quod tibi in patria reservatur. Quia ipsi me. Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne præsumas: unde dicitur, Magnitudinis ejus non est finis Psal. 144.. Avolare fecerunt. RAB. Quo intensius me agnoscere quæris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: sed est infirmitas humanæ conditionis. Capilli tui sicut grex caprarum, etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivæ Ecclesiæ Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminæ charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou art beautiful, O my love, as Tirzah, comely as Jerusalem, terrible as an army with banners.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 6
Cross References
1 Kings 14:17Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,
1 Kings 15:33Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.
Psalms 48:3quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper. + 48.3 Quique terrigenæ. AUG. Nulli sermonem subtraho, audiat hæres terræ, propter judicium: justus, propter regnum. 1
Psalms 144:4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. + 144.4 Generatio et generatio. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. 1
Song of Solomon 1:15Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. + 1.15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo præconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es, etc. Lectulus noster floridus. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiæ, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.
Song of Solomon 4:7Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. + 4.7 Tota pulchra es. Non solum in electioribus membris, quæ enumeravi, sed etiam in illis qui pusilli et fragiles videntur.