The Bible Software
bible.softwareRevelationRevelation 21 › Revelation 21:2

Revelation 21:2

Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. + 21.2 Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I John saw the holy city, new Jerusalem, coming down from God out of heaven, prepared as a bride adorned for her husband.

In Context

1Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. + 21.1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.

3Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: + 21.3 Vocem magnam de throno. Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc prædixerunt. Ecce tabernaculum. Id est in evidenti est, quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit, et homines eum imitati et ea sunt bene usi. Et ipsi populus ejus. Id est, in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne mortali.

Read all of Revelation 21

Cross References

Psalms 45:9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, + 45.9 Venite et videte. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit. 1

Psalms 87:3Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. + 87.3 Intret in conspectu. ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit. 1

Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

Isaiah 61:10Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. + 61.10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.

Jeremiah 31:23Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus: + 31.23 Adhuc dicent. ID. Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit. Benedicat tibi. Hæc sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judæos et nostros judaizantes carnaliter.

2 Corinthians 11:2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. + 11.2 Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Revelation 21:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Revelation 21:1Revelation 21Revelation 21:3 →