The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 6 › Canticum Canticorum 6:7

Canticum Canticorum 6:7

Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. + 6.7 Sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ, etc. Reginæ et concubinæ pariter ad thronum regis accedunt, pariter generant, sed non utræque diadema regni habent. Reginæ sunt, quæ intuitu regni cœlestis doctrinæ inserviunt; concubinæ, quæ amore temporalium Christum annuntiant. Ideo illæ sexaginta, quia sola dilectione præceptorum Dei perfectionem operum habent, quod per multiplicationem duodenarii per quinarium potest intelligi: vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolicæ doctrinæ temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur, temporalium curas et implicamenta designat: quia et sæculi cursus quatuor circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quatuor elementis compositus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As a piece of a pomegranate are thy temples within thy locks.

In Context

6Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. + 6.6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, etc. GREG. Cum multi mira agunt, ventura prophetant, mundum perfecte relinquunt, cœlestibus desideriis arden: sicut cortex mali punici sanctæ comparantur Ecclesiæ. Sed hæc omnia nihil sunt ad comparationem rei de qua scribitur: Quod oculus non vidit nec auris audivi, etc. Isa. 64. Unde convenienter subdit: Absque occultis tuis, quasi dicat, magna quidem sunt, quæ in te non latent, sed valde ineffabilia quæ latent.

8Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. + 6.8 Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis multæ et diversæ personæ, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quæ elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit Jac. 1., quæ superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt. Magna laus catholicæ unitatis, quam et gratia mater, quæ genuit, in perpetuum eligit; et filiæ, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitæ ejus didicerunt. Prædicaverunt. Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhærent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.

Read all of Canticum Canticorum 6

Cross References

Song of Solomon 4:3Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. + 4.3 Sicut vitta. Prædicatores vitta dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua. Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. Eloquium tuum dulce. Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genæ. In colore exterius puniceo, voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. Absque eo. Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. Latet. Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 6:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 6:6Canticum Canticorum 6Canticum Canticorum 6:8 →