The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 4 › Canticum Canticorum 4:3

Canticum Canticorum 4:3

Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. + 4.3 Sicut vitta. Prædicatores vitta dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua. Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. Eloquium tuum dulce. Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genæ. In colore exterius puniceo, voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. Absque eo. Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. Latet. Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy lips are like a thread of scarlet, and thy speech is comely: thy temples are like a piece of a pomegranate within thy locks.

In Context

2Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. + 4.2 Dentes tui sicut greges tonsarum. Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiæ populi, qui numerositatem præstant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate prævalent. De lavacro, omnes. Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quæ possident. Gemellis fetibus. Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminæ charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus. Et sterilis non est. Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonæ operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa Sap. 4..

4Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. + 4.4 Sicut turris David. Turris est expugnabilis prædicatorum constantia, quæ ad defendenda fidei ædificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est cum propugnaculis: id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis præcedentium suam confirmant prædicationem, propugnacula etiam, miraculorum dona, quibus prædicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animæ facilius pervenitur. Collum tuum. Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic prædicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: Turris, propter fortitudinem et propter excelsam cœlestium gaudiorum contemplationem. Vel, collum, quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. Propter aliud prædicatores, oculi; propter aliud, dentes: propter aliud, genæ: propter aliud collum vocantur. Propugnacula sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiæ, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Mille clypei. Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra hæreticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Omnis armatura. Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quæ omnia a prælatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus.

Read all of Canticum Canticorum 4

Cross References

Genesis 32:10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. + 32.10 Transivi Jordanem, etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judæis: primitivæ tamen Ecclesiæ non deest timor Judæorum, quod significat Esau.

Leviticus 14:6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, + 14.6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.

Numbers 4:8extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.

Joshua 2:18si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 4:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 4:2Canticum Canticorum 4Canticum Canticorum 4:4 →