The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 15 › John 15:8

John 15:8

In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. + 15.8 In hoc clarificatus, etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc, etc. Ut fructum plurimum. Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Herein is my Father glorified, that ye bear much fruit; so shall ye be my disciples.

In Context

7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. + 15.7 Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.

9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.

Read all of John 15

Cross References

Isaiah 60:21Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. + 60.21 Germen. ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.

Haggai 1:8ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.

Matthew 5:44Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: + 5.44 Diligite. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili. Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. Benefacite. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. Orate. AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur.

John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.

John 15:5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. + 15.5 Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.

1 Corinthians 10:31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. + 10.31 Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 15:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 15:7John 15John 15:9 →