bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 7 › Canticum Canticorum 7:3
Canticum Canticorum 7:3
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ. + 7.3 Duo ubera. Quia doctores rudium non sua prædicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quæ ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui capreæ comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy two breasts are like two young roes that are twins.
In Context
2Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. + 7.2 Umbilicus. Id est, infirmitas nostræ mortalitatis fit crater, quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. Tornatilis, id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiæ, quod fecit, non causa suæ fragilitatis erigendæ ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit. Venter tuus. Venter noster acervus est tritici, cum memores nostræ fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in præsenti vita nobis præparamus. Venter tuus. Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. Acervus. In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quæ quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in acervo tritici eleemosynæ, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post craterem membra sponsæ acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione æque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. Vallatus liliis. Cum omnia bona, quæ agimus, gratia videndæ æternæ claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.
4Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. + 7.4 Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ. Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris, persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur.
Read all of Canticum Canticorum 7
Cross References
Song of Solomon 4:5Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. + 4.5 Duo ubera. Multis figuris eadem Ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. Duo igitur ubera, prædicatores de duobus populis, qui oculi dicuntur quia occulta proficiunt. Dentes, quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiæ trajiciunt: Collum, quia vitalem flatum, æterna gaudia prædicando, ministrant, et cibos doctrinæ. Ubera, quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt hinnuli capreæ, quia acute, quæ sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. Gemelli, quia eamdem fidem, eadem sacramenta prædicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. Duo hinnuli Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Qui pascuntur. Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.
This Verse In Other Editions
Study Canticum Canticorum 7:3