The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 4 › Canticum Canticorum 4:5

Canticum Canticorum 4:5

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. + 4.5 Duo ubera. Multis figuris eadem Ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. Duo igitur ubera, prædicatores de duobus populis, qui oculi dicuntur quia occulta proficiunt. Dentes, quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiæ trajiciunt: Collum, quia vitalem flatum, æterna gaudia prædicando, ministrant, et cibos doctrinæ. Ubera, quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt hinnuli capreæ, quia acute, quæ sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. Gemelli, quia eamdem fidem, eadem sacramenta prædicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. Duo hinnuli Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Qui pascuntur. Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy two breasts are like two young roes that are twins, which feed among the lilies.

In Context

4Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. + 4.4 Sicut turris David. Turris est expugnabilis prædicatorum constantia, quæ ad defendenda fidei ædificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est cum propugnaculis: id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis præcedentium suam confirmant prædicationem, propugnacula etiam, miraculorum dona, quibus prædicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animæ facilius pervenitur. Collum tuum. Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic prædicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: Turris, propter fortitudinem et propter excelsam cœlestium gaudiorum contemplationem. Vel, collum, quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. Propter aliud prædicatores, oculi; propter aliud, dentes: propter aliud, genæ: propter aliud collum vocantur. Propugnacula sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiæ, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Mille clypei. Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra hæreticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Omnis armatura. Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quæ omnia a prælatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus.

6Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. + 4.6 Donec aspiret dies illa. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem. Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam, id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogæ, quæ in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiæ, quæ vel de Judæis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es.

Read all of Canticum Canticorum 4

Cross References

Proverbs 5:19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. + 5.19 Cerva charissima. Vel gratissima, ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad, contra hæreticorum fraudes instruimur. Amore, etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.

Song of Solomon 2:16Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, + 2.16 Dilectus meus mihi. Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi. Sincero amore mihi copulatur, et ego illi. Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam præstabit et fructum rependet; et ego ei, non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia. Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Lilia. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia hæc Domini pastio, quæ in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem sæculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies.

Song of Solomon 7:3Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ. + 7.3 Duo ubera. Quia doctores rudium non sua prædicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quæ ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui capreæ comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam.

Song of Solomon 7:7Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. + 7.7 Statuta tua. Quia Ecclesia in certamine præsentis vitæ gaudia futuræ vitæ prægustat, subditur: Assimilata est palmæ. Hæc est rectitudo bonæ operationis, quæ ad terrena despicit incurvari, totam se ad cœlestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in cœlo se accepturam præmium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante sæculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei inebriant Psal. 35., et corda exhilarant.

Song of Solomon 8:10Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. + 8.10 Ego murus. Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora. Ego murus. Audiens Ecclesia hæc consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota. Ex quo. Hæc omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suæ pacis, per verbum suæ reconciliationis largitus est. Quasi pacem reperiens. Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuit pacifico Christo vinea instituta: quæ olim a lege et prophetis est prænuntiata. Quæ pax non unam tantum gentem Judæorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineæ, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur:

1 Peter 2:2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: + 2.2 Sicut modo geniti. BEDA. Quia sic renati estis, et filii æterni facti, tales estote per studium bonæ conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam ætatis. Rationabile. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias sæculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes Matth. 10., etc. Lac concupiscite. BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicæ incarnationis perveniatis ad contemplationem divinæ majestatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 4:4Canticum Canticorum 4Canticum Canticorum 4:6 →