The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 7 › Canticum Canticorum 7:6

Canticum Canticorum 7:6

Sponsus Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How fair and how pleasant art thou, O love, for delights!

In Context

5Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. + 7.5 Caput tuum. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitæ, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleæ maris ferro circumcisæ, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales, qui purpuram regis suspiciunt, sunt præcordia fidelium. Lana quæ intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quæ juncta est canalibus, quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur.

7Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. + 7.7 Statuta tua. Quia Ecclesia in certamine præsentis vitæ gaudia futuræ vitæ prægustat, subditur: Assimilata est palmæ. Hæc est rectitudo bonæ operationis, quæ ad terrena despicit incurvari, totam se ad cœlestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in cœlo se accepturam præmium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante sæculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei inebriant Psal. 35., et corda exhilarant.

Read all of Canticum Canticorum 7

Cross References

1 Kings 18:19Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel.

Song of Solomon 1:15Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. + 1.15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo præconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es, etc. Lectulus noster floridus. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiæ, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.

Song of Solomon 4:7Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. + 4.7 Tota pulchra es. Non solum in electioribus membris, quæ enumeravi, sed etiam in illis qui pusilli et fragiles videntur.

Song of Solomon 7:10Sponsa Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. + 7.10 Ego dilecto. Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus.

Zephaniah 3:17Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 7:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 7:5Canticum Canticorum 7Canticum Canticorum 7:7 →