Canticum Canticorum 1:15
Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. + 1.15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo præconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es, etc. Lectulus noster floridus. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiæ, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, thou art fair, my love; behold, thou art fair; thou hast doves’ eyes.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 1
Cross References
Song of Solomon 2:10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: + 2.10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.
Song of Solomon 4:1[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. + 4.1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12.
Song of Solomon 4:10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. + 4.10 Quam pulchræ, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ, dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum.
Song of Solomon 5:12Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. + 5.12 Oculi ejus sicut columbæ. GREG. Solent columbæ juxta fluenta aquarum residere, ut volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent: sic sancti in Scripturis fraudes dæmonum prospiciunt, et ex deceptione, quam attendunt, quasi ex umbra hostem cognoscunt, et fugiunt, quæ fluenta plenissima dicuntur, quia de quibuscunque in Scriptura consilium quæritur, per illam ad plenum invenitur. Potest in rivulis, veteris legis eruditio; in fluentis, evangelica perfectio intelligi: quia prædicatores et nova et vetera proferunt. Oculi ejus. Id est, dona sancti Spiritus, quæ ipse dat, quæ amatores suos, non in cœno more porcorum volvi permittunt, sed in similitudine aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes. Unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis comparantur, quia Deum vident, et divinorum charismatum luce replentur. Quæ charismata, quia sola gratia dantur, subditur: Quæ lacte sunt lotæ. Quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat. Quæ resident juxta fluenta plenissima aquarum: quia quanto de Deo clarius vident, tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt.
Song of Solomon 7:6Sponsus Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !
Malachi 2:14Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.