The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 7 › Canticum Canticorum 7:5

Canticum Canticorum 7:5

Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. + 7.5 Caput tuum. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitæ, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleæ maris ferro circumcisæ, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales, qui purpuram regis suspiciunt, sunt præcordia fidelium. Lana quæ intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quæ juncta est canalibus, quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thine head upon thee is like Carmel, and the hair of thine head like purple; the king is held in the galleries.

In Context

4Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. + 7.4 Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ. Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris, persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur.

6Sponsus Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !

Read all of Canticum Canticorum 7

Cross References

Numbers 21:26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. + 21.26 Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.

Psalms 87:2[Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. + 87.2 Domine Deus. CASS. Monet Christi mortem imitari. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis: unde in forma servi orans ad patrem, ait: O Domine. 1

Song of Solomon 4:1[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. + 4.1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12.

Song of Solomon 5:11Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. + 5.11 Caput ejus aurum optimum. Alia translatio: Crines ejus abietes. Abies, Græce vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Græcum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quia caput Christi Deus Cor. 2.. Comæ ejus, id est, cogitationes ejus sanctæ et rectæ, et tamen stultis despicabiles. Nigræ quasi corvus. Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel, quasi corvus, ut nulli sacramenta Ecclesiæ committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua.

Micah 7:14[Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.

Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 7:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 7:4Canticum Canticorum 7Canticum Canticorum 7:6 →