The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 7 › Canticum Canticorum 7:8

Canticum Canticorum 7:8

Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. + 7.8 Dixi: Ascendam. Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete prædicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quia ascendi in palmam, id est, dedi Ecclesiæ augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus ejus; id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hoc ubera tua erunt sicut botrus cypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur. Dixi. Quasi, insistendum est ad conversionem Judæorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, quia eos salvandos provideram. Fructus ejus. Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per hæc doctores sunt debriati et confortati. Et odor oris. Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo præstat, ita præstat præsens allocutio Ecclesiæ ipsi famæ quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox præsentis doctrinæ. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, hæc malis ob suavitatem absentis famæ comparatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I said, I will go up to the palm tree, I will take hold of the boughs thereof: now also thy breasts shall be as clusters of the vine, and the smell of thy nose like apples;

In Context

7Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. + 7.7 Statuta tua. Quia Ecclesia in certamine præsentis vitæ gaudia futuræ vitæ prægustat, subditur: Assimilata est palmæ. Hæc est rectitudo bonæ operationis, quæ ad terrena despicit incurvari, totam se ad cœlestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in cœlo se accepturam præmium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante sæculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei inebriant Psal. 35., et corda exhilarant.

9Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. + 7.9 Dignum dilecto meo. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantæ est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit prædicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiæ profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsæ, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, hæc subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum. Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.

Read all of Canticum Canticorum 7

Cross References

Song of Solomon 1:3Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. + 1.3 Trahe me post te. Respondent adolescentulæ: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.

Song of Solomon 2:5Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. + 2.5 Fulcite. Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut præ nimio amore vel pœnis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quæ adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite, ut et præsens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Langueo.

Jeremiah 32:41Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. + 32.41 In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi Amos. 5., etc. Quia hæc dicit Dominus, etc. Hæc juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt.

2 Corinthians 2:14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: + 2.14 Odorem notitiæ, etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quæ non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinæ verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 7:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 7:7Canticum Canticorum 7Canticum Canticorum 7:9 →