Canticum Canticorum 1:3
Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. + 1.3 Trahe me post te. Respondent adolescentulæ: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 1
Cross References
Exodus 33:12Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Exodus 34:5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Psalms 133:2In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. + 133.2 Extollite manus vestras. Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Isræl contra Amalec, Extollite dico, in sancta: ut intentione æternum bonum operemini, aliter enim non valet. Benedicat te Dominus. Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, benedicite, et ut hoc possitis, Benedicat te Dominus, benedictione quæ est ex Sion. Qui potest, quia ipse est, qui fecit cœlum et terram. CASS. Benedicat. Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio. 1
Ecclesiastes 7:1[Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Song of Solomon 4:10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. + 4.10 Quam pulchræ, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ, dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum.