Canticum Canticorum 8:2
Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. + 8.2 Ibi me docebis. Tu augebis gratiam in me, et ego non ingrata augebo servitium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 8
Cross References
Proverbs 9:2Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
Song of Solomon 4:10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. + 4.10 Quam pulchræ, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ, dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum.
Song of Solomon 7:12Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. + 7.12 Mane surgamus. Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego prædicando. Videamus. Ut ego, qui pædagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineæ florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis bona inchœt, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Ibi dabo tibi ubera. Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum prædicatorum exhibebo ad similitudinem sedulæ nutricis.
John 5:39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:
Acts 17:11Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.
2 Timothy 3:15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. + 3.15 Sacras litteras nosti quæ te, etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quæ ad salutem hominum valet.