Canticum Canticorum 6:10
Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. + 6.10 Descendi in hortum nucum, etc. Judæa admirante agones Ecclesiæ, et inquirente; ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesiæ. Vel, dicantur esse verba Ecclesiæ, quæ annuit Synagogæ se laudanti, et continuo insinuat, quæ sit sibi causa apparatus militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suæ spiritualis militiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 6
Cross References
2 Samuel 23:4sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra.
Job 31:26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, + 31.26 Si vidi solem. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem. Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum. Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:
Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.
Song of Solomon 6:4Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. + 6.4 Averte oculos tuos a me. Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiæ discerneres: sed tamen in tempore tuæ peregrinationis ne quæras me perfecte cognoscere. Non enim videbit me homo et vivet Exod. 33.. Ne quæras in via præmium, quod tibi in patria reservatur. Quia ipsi me. Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne præsumas: unde dicitur, Magnitudinis ejus non est finis Psal. 144.. Avolare fecerunt. RAB. Quo intensius me agnoscere quæris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: sed est infirmitas humanæ conditionis. Capilli tui sicut grex caprarum, etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivæ Ecclesiæ Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminæ charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus.
Isaiah 58:8Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. + 58.8 Lumen tuum. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Justitia. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. Et gloria Domini colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit Joan. 12..
Hosea 6:5Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.