The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 3 › Titus 3:4

Titus 3:4

Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, + 3.4 Benignitas, etc. Per quam dona nobis spiritualia abunde tribuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But after that the kindness and love of God our Saviour toward man appeared,

In Context

3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. + 3.3 Eramus enim et nos aliquando. Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.

5non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

Read all of Titus 3

Cross References

Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.

1 Timothy 1:1Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, + 1.1 Argumentum Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticæ disciplinæ, scribens ei a Laodicea per Tychichum diaconem.

1 Timothy 4:10In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

Titus 1:3manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei: + 1.3 Manifestavit. Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: Hæc est vita æterna.

Hebrews 9:26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. + 9.26 Alioquin, etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati sæpius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione sæculorum. In consummatione. Id est, in ultima ætate in qua sunt omnia adimpleta quæ ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 3:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 3:3Titus 3Titus 3:5 →