Titus 1:3
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei: + 1.3 Manifestavit. Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: Hæc est vita æterna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 45:15Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
Daniel 8:23Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones;
Daniel 11:27Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
Mark 13:10Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. + 13.10 Et in omnes gentes. ID. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suæ gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judæis se socios regni cœlestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticæ historiæ testantur multo ante excidium Judææ, omnes apostoli ad prædicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedæi, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judæa pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.
Luke 1:47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. + 1.47 Et exsultavit. ID. ID. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur æterna, illius divinitate lætor cujus temporali conceptione mea caro fetatur.
Acts 17:26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, + 17.26 Ex uno omne genus hominum. In Græco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.