The Bible Software
bible.softwareZaccharias ProphetaZaccharias Propheta 1 › Zaccharias Propheta 1:10

Zaccharias Propheta 1:10

Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the man that stood among the myrtle trees answered and said, These are they whom the LORD hath sent to walk to and fro through the earth.

In Context

9Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc.

11Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.

Read all of Zaccharias Propheta 1

Cross References

Job 1:7Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. + 1.7 Cui dixit Dominus, etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiæ suæ æstibus anhelare. Unde venis? GREC. Non quærit a bonis, quia non quærimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare. Circumivi terram. Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in cœlo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiæ volatu corruit, pressus nimis gravedine suæ malitiæ. De membris quoque ejus dicitur: In circumitu impii ambulant Psal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.

Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1

Hosea 12:3In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.

Zechariah 1:11Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.

Zechariah 5:7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.

Zechariah 6:7Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Zaccharias Propheta 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Zaccharias Propheta 1:9Zaccharias Propheta 1Zaccharias Propheta 1:11 →